Spiritual Experiences (Buss) n. 5377

Previous Number Next Number See English 

5377. De destructione coeli veteris, seu de mutationibus ibi Est adhuc expansum superius, supra medium ubi Christiani, quod non prius apparuit mihi, nec apparet illis qui infra, hoc alte supra caput circumcirca est: dixerunt quidam quod non videant illud, sed usque quod viderint ascendentes, sicut in nimbum, sed evanuisse ad aliquem ascensum, illuc e Christiano orbe ascenderunt omnes qui de Deo cogitarunt, et qui vitam pietatis egerunt, sic quibus parum eorum interiora aperta fuerint, sed non nisi quam per pietatis vitam, et per cogitationem de Deo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church