5378. Audivi et vidi ex coelo ibi delatos usque ad plures myriades, primum versus septentrionem, dein versus occidentem, et demum versus meridiem, verbo audiebatur ingens multitudo; ac dictum quod essent illi qui pie vixerunt, et de Deo cogitarunt, sed usque non de Domino, nisi sicut de homine sui simili, et non de Ipso ut Deo; tum qui cogitarunt de Patre solo, et de Domino aliter quam oportuit, verbo qui cogitationem semper direxerunt ad Deum Patrem, ut Ipse propter Filium salvaret illos, et cum de uno Deo, non simul de Domino, ita quod Dominum non coluerint, cum tamen adiri Pater nequit nisi per Ipsum, quoniam Ipse est via [Joh. XIV: 6], et nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum [ibid.]; et quoque quod Patrem nemo videre posset [Joh. VI: 46] nisi Ipse doceat ut Ipse dicit Joh. I: 18, et alibi; verbo qui non habuerunt Dominum in vita suae pietatis, cum tamen absque Domino nulla salus. Qui enim tales sunt, utcunque cogitant de Deo, non usque duci possunt, nam cogitant usque indeterminate, et nexum non habent cum Domino, qui tamen est Deus coeli et terrae, nec illi sub specie aliqua humana sic determinata cogitare de Deo potuerunt, inde cogitatio dilabitur in quoddam non ens, imo nec de Trino cogitant, quod tamen cogitandum cum de Deo, quia praeterierunt Dominum, et tunc in oblivione seu in nulla cogitatione de Divino Ipsius, utcunque Ecclesia id aperte docet, cogitatio de Domino cadit a Divino, quod illis nullum, in simile hominis vulgaris, sic in quem non dirigere cogitationes possent, quin idea de eo foret sicut de mero homine, et non Deo; tales quia non potuerunt esse cum angelis in coelo, ideo delati sunt inde ad plures myriades.