5392. Postea vidi eductos e coelo illos et illas qui pietatis vitam egerunt, et quidem otiosam, qui continue meditati sunt de Deo, et in oratione ac precibus fuerunt, nec quicquam aliud sciverunt ex doctrina, quam ut Deus remittat peccata sua, non scientes quid peccata, ita quia non quid verum; et qui cum mundana apud alios viderunt, et civiles curas, dixerunt, quod ex illis exeundum, et colendus Deus, et ideo alios damnarunt, et contemserunt prae se; in tali pietatis ponentes omnia salutis, et non in vita secundum praecepta Domini; dicebant in coelo de illis quod habitaverint ad unum latus ibi, et quod si conveniunt illos, aut spectant illuc, quod inducant tristitiam, quae interpolat eorum gaudia, et quoque hebetat vera intelligentiae et sapientiae eorum, ac facit sicut nihil ad rem forent, sed quod usque tolerati, tametsi voluerint ut abessent.