5396. Cum Germani, Sveri et Dani visitarentur, ejecti sunt primum illi, quibus religio non tanti fuit, sic qui cogitaverunt de civilibus et mundanis, et parum de [iis quae] religionis, nisi quod sit, non quod esse deberet, hebetabatur tunc perceptio de illa, sicut non tanti. Dicebant, quod non sciant discrimen inter vivere civiliter et moraliter bene, et Christiane bene, et quod perinde sit, modo non egerint malum in civitate, propter quod punirentur ex legibus ibi, sive quod non egerint malum ex religione, cogitando de Ecclesiae praeceptis ex Verbo, cum tamen tantum discrimen est, ut qui propter leges civiles bene agunt, usque non conscientiam habent, ita nec influxum e coelo, sed quod modo externi homines essent, qui si externa auferrentur, ut fit in altera vita, ruunt in omne nefas, in quod ducuntur ab infernis secundum cupiditates suas, absque fraenis, quoniam interius non reguntur a Domino, et quod in altera vita in denso obscuro sint quoad omnia quae intelligentiae, et in hebetudine et oscitatione de omnibus quae vitae ibi, verbo patet omne vitae eorum extrorsum, seu deorsum, et non introrsum seu sursum. Haec differentia est agere bene ex religione, et agere bene ex civili, propter leges, timorem [jacturae] famae, lucri, honoris. [5396] 1/2. Ex Protestantibus ita dictis apparebat super monte satis alto multitudo, et quoque circum montem, qui tali genio fuerunt in mundo, quod se crediderint Christianos ac Dei cultores prae reliquis, crediderunt id ex eo, quod dixerint se poenitentiam egisse, quodque id fecerint quoties frequentarunt sacram coenam, et quod etiam aliquoties super genubus oraverint ut remittantur illis peccata, et hoc vocaverunt poenitentiam, cum tamen nec exploraverunt se, aut sciverunt quid peccatum, aut curaverint scire, solum quod crediderint se natos in peccatis; quare cum redierunt a sacra coena et a precibus, prorsus nullam aliam vitam egerunt quam prius; putaverunt quod non facere contra leges civiles, ex timore poenarum, et contra leges morales ex timore jacturae famae, lucri, et honoris, esset vivere Christiane, cogitationis et voluntatis [5396] 1/3. mala non putarunt esse peccata, cum tamen illa sint peccata quae damnant, bene agere exterius cum talia intus sunt, est hypocrisis, et coram Deo et proximo astus et dolus, talis fuerat illorum poenitentia, et timor Dei; nam cum externa auferuntur, nulla vincula conscientiae, quae cogitationis et voluntatis sunt, illos fraenant aut retinent, ne ruant in omnis generis mala et falsa absque ulla misericordia: tales sunt qui non cogitant ex religione, et volunt inde, et sic faciunt; et quia intentionem habebant nocendi probis quos Dominus tutatus, quod etiam sciverunt, dictum eis quod non aliquem Deum timeant, ad quod negarunt, sed dixerunt quod quidem sciverunt Dominum tutari illos, sed usque Dominum non spectent [5396] 1.4. aliter quam hominem, et quod de Ipso non aliter cogitaverint, sed illis dictum annon sciant quod Domino etiam sit Divinum, et quod Divinum unum sit cum Deo Patre, et quod Divinum et Humanum Ipsius unum agat, et quod unum nusquam contra alterum, et quod unum sit sicut apud hominem anima et corpus, ut quoque fides symbolica recepta in universo Christianismo docet, tum quod ad Deum Patrem nemo veniat nisi per Dominum, et quod Ipse sit via, unde sequitur quod qui agit contra Dominum, agat contra Deum Patrem, et quod illi omnes nullum Deum agnoscant, sed quod sint athei, qui consulto aut conscie vilipendunt ita Dominum; fassi quod ex doctrina talia sciant, sed quod nusquam cogitent ita sed de Domno non aliter ac de homine simili aliis. Quia hi tales erant, mons ille subsidit ad planitiem, et qui pejores reliquis fuerunt in summitate quadam ibi detenti, et conjecti in infernum circa septentrionem.