Spiritual Experiences (Buss) n. 5397

Previous Number Next Number See English 

5397. In fide Symbolica quae Athanasii vocatur, haec dicuntur quod tres personae non sint commixtae, nec separatae quoad Divinum, et quod sicut Pater etiam Filius, increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, sed usque non tres sed unus Deus, Pater non factus, creatus aut natus, Filius a Patre non factus, aut creatus, sed natus, spiritus sanctus non factus, creatus, natus, sed procedens, nemo eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus, sed tres similiter aeterni et magni; - -Christus quod verus homo, quod sit Filius Dei, Deus et homo: Deus ex natura Patris, homo ex natura matris: aequalis Patri quoad Divinum, minor Patre quoad humanum: at tametsi Deus et homo, usque tamen non sunt duo, sed est unus Christus: est unus at non ita, quod Divinum sit mutatum in humanum, sed Divinum recepit ad se humanum; est prorsus unus, sed non ita, quod binae naturae sint commixtae, sed est unica persona, quia sicut corpus et anima facit unum hominem, ita Deus et homo est unus Christus; qui passus pro salute nostra, etc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church