Spiritual Experiences (Buss) n. 5399

Previous Number Next Number See English 

5399. Explorati qui non aliquam charitatem erga proximum haberent, non qui immisericordes sunt, et tales, quia hi statim animadvertuntur quod infernales, sed qui non ore et in externa forma [tales] apparent, sed usque qui corde sunt et in interno, sunt illi qui dicunt se pro patria et ejus bono esse, et quoque agunt et loquuntur sicut forent pro illo, et usque non sunt, nam illi charitatem erga proximum habent, qui pro bono patriae sunt, nam bonum patriae est proximus, et proximus prae concivi; illi explorati per id num bene vellent Regno Domini, ita coelo, nam qui bene volunt patriae, etiam bene volunt Regno Domini, nam hoc illis tunc est patria, in altera vita non alia noscitur patria; fuerunt qui ita egerunt et loquuti sunt pro regno Domini, bene loquendo et agendo cum illis quos sciverunt e regno Domini esse, sed cum crederent quod laberetur aliquo modo, ac viderent mutari status ejus, tunc actutum erant cum illis qui destruebant, et auxilium ferebant: illi erant circumcirca sparsi, et cum tales animadversi conjecti sunt in hiatus et in deserta undequaque. Animadversum quod illi praeferrent jugiter suum bonum publico, et tantum faverent publico quantum inde bonum illis, fuerat etiam illis bonum, et tamdiu non animadversi, sed cum mutatio status animadversa, proni se conjiciebant in contrarium, sic sperantes bonum malis ex persuasione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church