5400. Postea ejecti sunt omnes illi, qui prorsus nihil curarunt vera Ecclesiae, quae ne quidem scire sategerunt, ac renuerunt scire sicut remotiora ab illis, et interiores veritates sicut inimicas, quorum ingens numerus fuit, omnes enim illi nihil de religione cogitarunt, sed modo de cultu externo ex habitu ab infantia, et propter famam ne impii dicerentur: qui enim vera Ecclesiae [non] curat, nec potest a Domino duci ad coelum, nam per illa ducitur, imbuitur enim fide et amore eorum, et sic ducitur ad cogitandum ea et ad faciendum ea. Illi omnes etiam tales erant, ut imperare vellent, ac alios ducere, ita non duci, quod etiam compertum est per id, quod ubicunque viderent aliquem extra suum tractum, statim infestarent eum, subjugando eum, ducendo eum sicut suum servum, ne quidem patiendo ut cogitet ex se, sic obsidere volebant alios: omnes qui exosi sunt vera fidei, tales sunt. Gentiles vero curant religiosa sua, et amant scire interiora, et vivere secundum illa: at inter Christianos perpauci, nisi solum sacerdotes et presbyteri, quorum multi et quoque plurima pars discit illa propter eruditionis famam, ut evehantur ad honores, et aestimentur, et propter praedicationes, ita propter se, sed non propter vivere secundum illa, ita ad emendandam vitam suam.