Spiritual Experiences (Buss) n. 5411

Previous Number Next Number See English 

5411. Postea vidi ex montibus qui ultra tractum occidentalem Babylonicum destructum versus meridiem, et quoque ex montibus meridiei ibi ingentem numerum deferri, et hoc per viam occidentis ad tractum illum monasterialem, de quo nunc, et cum ingens illa multitudo illuc venit, apparebat sicut inundatio ibi, infra, ubi monasteria, et tunc omnes qui ibi ex monasteriis exibant, et plurima pars aufugiebat, quaedam se commiscuit populo illuc delato. [5411] 1/2. Tandem multitudo illa ingens explorata est, quinam eorum in affectione veri ex bono essent, ita qui vixerunt in bono charitatis, et desideraverunt scire vera, exploratio illa visa est sicut delatio eorum subita ex tractu illo per septentrionem, et orientem versus meridiem, et inde versus medium, et hoc aliquoties per vices, ita apparet exploratio per mutationes status: qui eorum remanserunt in medio super collibus ibi et super planitie erant qui in affectione veri propter verum erant, et qui sic imbui veris fidei [potuerunt], reliqui missi sunt ad tractum monasterialem ibi, ut ibi remanerent ac docerentur, ubi dabatur illis habitare, absque monasteriis: etiam ex monachis qui in affectione veri propter verum erant, illis dabatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church