5412. In medium delati sunt, quia ibi protestantes, qui vera doctrinae habebant et sciebant, ut ibi instruerentur; et visum tunc quod vellent quasi illis auferre vasa argentea eorum, vestes, et similia, sicut filii Israelis ab Aegyptiis, per quod talia significabantur, nam Aegyptii erant in scientia. [5412] 1/2. In novo illo tractu in monasteriis sub terra relictae fuerunt gazae ex auro et argento et ex lapidibus pretiosis, et hae datae sunt novis incolis ibi, quia in affectione veri ex bono erant.