5413. De monte ubi Jesuitae, et de miraculis per doctrinam coelestem Quidam prope me erat, qui diabolica arte infestabat alios, et quia tales artes existunt per influxum a similibus, ideo inquisitum ubinam illi essent, et compertum quod super monte quodam in occidentali plaga versus angulum septentrionalem, quapropter illuc missi e coelo, qui visitarent, et compertum quod ibi essent Jesuitae usque ad aliquot millia, qui se congregarunt illuc, et habitabant in urbe simul, ut in urbe, sed absque monasteriis; et quod illi agerent per visum circumcirca, et sicut dominarentur super plures ad distantiam, et quod ad hoc obtinendum usi sint artibus malis, et quoque magicis.