Spiritual Experiences (Buss) n. 5421

Previous Number Next Number See English 

5421. De Judaeis Judaei habitarunt intra meditullium ad sinistrum in plano sub planta pedis, et ibi habuerunt synagogas suas plures, ac conveniebant illuc, et cultum suum habebant, cum illis saepius ibi loquutus sum, sed illi omnes etiam dissipati sunt, synagogis destructis, et nunc vagantur circum circa, absque cultu alicubi; apparent solitarii: infra illud planum etiam sunt Judaei, qui adhuc non dissipati. Quod dissiparentur praedictum a Domino apud Matth. Cap. 133 XXIV. Causa quod intra meditullium fuerint, erat quia habebant Verbum, nam illi intra id sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church