Spiritual Experiences (Buss) n. 5422

Previous Number Next Number See English 

5422. Continuatio de Dracone Ut supra dictum, erant dracones qui in nulla doctrina fuerunt, sed solum in sensu literae Verbi, quem applicaverunt ad quodcunque vellent, ad favendum suis principiis et suis amoribus, tum aliorum imprimis potentum, et divitum, sic ad adblandiendum jucundis amorem sui et [mundi] illorum, ita qui sic adulterarunt cum Verbo, adulteriis obscoenis et nefandis, qui sic potuerunt esse ex quacunque doctrina, ita ferri sicut ventus huc illuc, proinde nihil veri scientes, ita prorsus non in affectione veri propter verum esse; tales etiam sunt sensuales homines, non ultra sensus cogitantes, interiora Verbi odio habentes, et quoque doctrinalia Ecclesiae aversantes; qui enim non ex doctrina Ecclesiae discit verum, is in nulla doctrina est, nec potest esse in affectione veri; quaesiverunt illos ex doctrina de aliquibus rebus, respondebant ex aliquo loco Verbi, ita ex quacunque doctrina vellent, at cum quaererentur quomodo Verbum ibi intelligendum esset, et alibi ubi non similia, non voluerunt audire, minus respondere; aliquoties diaboli turba proponebant aliquod haereticum et falsum, et captabant primum eorum favorem per honorandum eos, tunc statim ex Verbo invenerunt loca ad confirmandum, ita quoque ad confirmandum mala et falsa, sicut quod Deo furor sit, ira sit, excandescentia, omne malum ab Ipso, quod salvare possit et non velit, qui misereri [possit], quod durus sit,* quod latrocinandum ex Davide, quod occidendum, modo non lex civilis obstet, quod cruciatus inferni ab Ipso, et sic quod immisericors, quod promittat et non faciat, ut filiis Jacobi ex Aegypto, quod poenituerit Ipsum sicut hominem, quod Dominus sit modo sicut vulgaris homo; ita vacillant et errant inter omnes haereses, possunt esse Judaei, Sociniani, papistae, quia tales sunt, non illis coelum dari potest, quia non aliquid veri, ita non aliquid sapientiae. * = quod qui misereri [possit]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church