Spiritual Experiences n. 5459

Previous Number Next Number See English

5459.

Postea in medio occidentalis partis paene intra tractum Babylonicum ibi, visum ex terra ibi ad aliquod spatium quadrangulare detrahi terram, quod sentiebatur sicut indusium subtraheretur a parte genitalium hominis, et tunc apparebat ibi sicut fluitans carneum, quod ex putrefactione solutum, illuc conjiciebantur omnes qui exterius bene vixerunt, frequentaverunt praedicationes, et sacram coenam, solito ritu et saepius, et tamen intus in se moliti sunt neces et adulteria, et odium erga proximum recondiderunt, vindictas et saevitias absque misericordia; et nusquam aliam poenitentiam egerunt, quam quod precati quod remitterentur peccata eorum, et tamen non de odiis illis, vindictis, et saevitiis cogitaverunt, sed in illis perseveraverunt, non cogitantes de illis tunc quae leguntur et dicuntur, quod illis remittantur peccata qui explorant se, et postea fugiunt et aversantur mala, tales quia crediderunt usque et tamen ita vixerunt, projecti sunt in stagnum illud prophanum, quod apparuit sicut fluitans nudum carneum putrefactum: illuc conjecti sunt ex varia religione, omnes quotcunque tales fuerunt, et hoc ad ingentem multitudinem; postea inducebatur illi stagno pulvis deductus illuc a latere ejus meridionali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church