5460. * Illuc quoque missi sunt, qui persuaserunt alios ad nefanda, etiam per artes magicas; etiam illi qui se in altera vita dixerunt esse Christum, vel esse Ipsum, vel missum ab Ipso, et loquuti sunt pie et devote, et sub ea specie moliti sunt facinus; tales perplures sunt imprimis ex Catholica religione; seduci ab illis possunt simplices boni, visi tales prius in occidentali plaga ex monasteriis ibi, raro ex septentrionali. - [5460] 1/2. Postea visus in puteo illo fumus nidorosus assurgens in altum quasi versus coelum, ad montem quendam ibi, ubi illi qui ibi posuerunt in summitate quendam diabolum, quem ex phantasia induerunt albis, quem dixerunt Deum patrem [5208], et adoraverunt, tales fuerunt plures unus post alterum, ad numerum satis magnum, qui ita coli voluerunt 12 assurgebant illuc, omnes illi collati sunt in unum, et visi ejici ex parte septentrionali versus occidentem, et conjici in puteum prophanum, inter illos fuerunt aliqui Jesuitae. * 5460-[60] 1/2 huc conformiter auctoris indiciis inseruimus