5461. * De Sveris ex equestri ordine, et de aliis ex Sverana gente** Apparebant quidam in occidentali plaga paulo remote a medio, versus meridionalem, qui insignia habebant ante pectus, et qui fasciis ex equestri ordine, et stellis, cincti et induti, et perceptum illos esse ex illis qui in equestri ordine fuerunt in Sveria, tunc audivi angelos de illis loquentes, quod illi qui tales mutaverint indolem suam quae illis prius, quod nempe solum cogitent de se, de sua dignitate, de eminentia prae aliis, et sic quod omnes cogitationes suas determinent in se, et si in alios circum, usque ut illi se inspiciant, venerentur et colant prae aliis propter talia insignia, ita determinantur extrinsecus omnia interiora ad se, cum prius gens illa non talis fuerat, non cogitavit ab externis sed ab internis de se, sic ut nunc per talia facti sint externi homines: dixerunt quod mereantur prae aliis praeesse aliis, quapropter data sunt illis munia, sed cum in quodam senatu essent, et inciperent consultare de rebus solidis, perceptum ab angelis, quod non potuerint loqui ex interioribus, et videre res intra se, et discernere bonum et malum ex judicio, sed solum loqui ex memoria, et sic non judicare res quam ex beneplacito, et hoc quia in tali Babel nunc erant, cogitantes de se et de sua eminentia etiam coram aliis, et quantum hoc fit tantum obscurum fit interius, et quoque vilescit, quapropter e muniis suis ejecti, et missi remotius in occidentem, et quaererent sibi munia, sed ubicunque venerunt, dixerunt illis quod modo cogitent de se, et non de illis, nisi ex sensuali externo, et non ex intellectu, ut alii, et quod apud illos sphaera sensualis prae aliis regnet, ideo quoque non recepti, tandem missi in loca alia, ubi nec invenerunt quibus praeessent, tandem ad incitas rediguntur, ut stipem quaerant. Quidam etiam [5461] 1/2. qui quoque tali ordine et insigni equestri donatus, Lagerberg vocatus, cum quo bene est, quoniam bono patriae studuit, et bene voluit, nec ex fastu ut alii, ille tunc vidit eos, et dixit, quod in se idem compertus sit, quod quoties in tali insigni esset, non posset cogitare sicut prius, quin interpolatus ex cogitatione de se, etiam cum domi erat, et pallam equestrem haberet super sua veste, at cum abjiceret illam vestem, quod tunc statim redierit ad suum judicium prius, et suum priorem animum, quare decrevit ut domi non indueretur tali, sed solum propter mandatum in publico. * 5460-[60] 1/2 invenias confirmiter auctoris indiciis post 5458 posita ** Sidebar: Qui externi et sensuales sunt solertius rtiocinantur et loquunttur sed ex memoria, cum in se spectant seu in insignibus illis sunt, at interni I homines aliter; illi tunc non vident aliquid intus, sed modo ex memoria.