Spiritual Experiences (Buss) n. 5473

Previous Number Next Number See English 

5473. De illis qui siti sunt juxta extensionem anguli inter orientem et meridiem ab, erant ibi qui nihil curarunt doctrinam Ecclesiae, sed applicuerunt sensum literae Verbi ad quodcunque vellent, et sic ad favendum cuicunque et suis amoribus et principiis, ita qui non bene vixerunt, et ita adulterati cum Verbo, a parte meridiei secundum extensionem ejus erant mulieres tales, et a parte versus orientem erant viri tales, ita distincte habitabant faeminae et viri, erant itaque adulteri in spirituali sensu; visitatio ad illos venit, et post illam conjecti sunt viri in longum hiatum tendentem versus infernum ibi quod apparet ad c, secundum gradus adulterationis, qui plus fecerunt et qui minus: in longum illum hiatum a parte meridiei, d, conjectae sunt faeminae tales. Antistites qui fuerunt tales et vixerunt male, conjecti sunt in eum hiatum remotius ab aliis in x, et ibi apparebat infra sicut ignis carbonarius, et fumus inde sicut pulvis tusi carbonis nigri. In muliebri hiatu infra apparebat lucidum carbonarium tetrum: postquam hi conjecti sunt illuc, tunc ingens numerus similium in eosdem hiatus dejecti et illuc conjecti sunt e variis montibus in oriente ubi z et circum, tum etiam e montibus in meridie, et quoque e medio aliqui, omnes secundum adulterationis gradum; erat ingens numerus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church