5474. Postea ostensa est planities quae humilior terra, in qua varia loca subterranea obscura a lateribus, admodum lata, transverse sita ad angulum, ubi est EF, illuc delati sunt omnes illi ex quacunque conditione, tam sacerdotes quam alii, qui nullam doctrinam habuerunt, ita non certam fidem, sed vagam, ex eo quod solum studuerunt Verbo quoad sensum literae ejus, et sic qui non explicabant quicquam ibi secundum doctrinam Ecclesiae suae, quam nec curarunt; nam qui non curant doctrinam, non fidem certam sed vagam habent, ideo nec intellectuale quod illustrari possit in altera vita: hi qui ibi non ita male vixerunt, sed moraliter bene in externis, quidam non ita bene, distincte ibi situm obtinent secundum vitam: illuc collati sunt successive a primis saeculis, et nunc illuc delati plures, est satis magnum spatium et capax; qui ibi sunt, non ita male habent, sed status illorum vitae variantur et incerti sunt, non habitant in certis domibus, sed nunc in illis, nunc in aliis, ita hic et illic, vage, etiam in cavernis tenebrosis quandoque, ex causa quia non certam fidem sed vagam habuerunt. Dictum [quod] qui illuc conjiciuntur, non amplius exire possint.