Spiritual Experiences (Buss) n. 5534

Previous Number Next Number See English 

5534. Quales hi sint, constare potest ex turba quae illos sequuta est, cujus ingens numerus fuit; turba quae etiam ejecta est e montibus, collibus et petris, e medio, ubi illi qui habebant Verbum, et potuerunt illustrari, ac spiritualem vitam recipere, omnes illi erant qui modo naturalem vitam vixerunt, et quatenus in societatibus civilem, et quoque inde apparentem moralem, frequentarunt templa, audiverunt praedicationes, obierunt sacramentum coenae, sed usque interiora vincula nulla habuerunt, nam cum malum cogitaverunt et voluerunt, et quoque fecerunt, nusquam cogitaverunt quod hoc peccatum sit, ita contra Deum et proximum, sed modo a faciendo illa abstinuerunt propter vincula externa quae sunt timores pro lege, pro resistentia, pro jactura lucri, honoris et famae, illi omnes non conscientiam habuerunt, ita non aliquam vitam spiritualem, sed modo naturalem et civilem; et qui non vitam spiritualem habet, is non communicationem habet cum coelo, sed exclusus est ab Illo, nam cum externa auferuntur, auferuntur absque vinculo in omne nefas, nec possunt inde arceri a coelo, quoniam absque communicatione; ac utcunque Dominus per coelum influeret, usque nihil inde recipitur; quod tales sint, ex civili vita et apparente inde morali et Christiana non cognosci possunt ab ullo, sed solum a Domino, et quia non Christiani, ita nec vivi, non possunt simul esse cum societatibus coeli, quibus coeli vita est, ipsi in mundo cognoscere possunt, num tales fuerunt, solum ex eo, num cogitaverint in se quod hoc peccatum sit, ita contra Deum et proximum, aut contra praecepta Divina, ita contra Verbum et Doctrinam, si ita cogitaverunt in se, et non ore solum ita dixerint - nam multi ore ita dicunt, sed in se non ita cogitant - illi non conscientiam habent, nec aliquid coeli in se, solum mundum, timent magistratus suos, et non Deum; e templis, praedicatione, et sacra coena redeunt prorsus sicut prius, haec illis debitum reputatum quia ita faciendum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church