Spiritual Experiences (Buss) n. 5535

Previous Number Next Number See English 

5535. Omnes tales ad ingentem numerum ejecti sunt e Christiano orbe, e medio nunc, plerique versus occidentem in loca deserta ibi, ubi vagantur et in mapaliis seu simul habitant, sub magistratibus, qui illos in vinculis tenent per poenas et varios timores, ejecti sunt e Christiano orbe, quia non Christiani sunt. [5535] 1/2. Explorantur etiam per id, quod mittantur in statum vitae suae communem, et quod tunc vertant se ad occidentem, et cum ad orientem, usque resiliant ad occidentem sicut cum tendo retorquetur et resilit, nam ad occidentem verti est ad mundum, ad orientem ad coelum: quidam etiam se vertunt ad orientem, cum cogitant de eo, tunc enim mittunt se in statum aliquem simulatorium, sanctum, sed hoc usque apparet, angeli enim spectant tunc interiora eorum quae eo se vertunt et non exteriora, nam haec cum illis in contrario versu tunc sunt: regnans amor qui est voluntas usque praevalet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church