Spiritual Experiences (Buss) n. 5542

Previous Number Next Number See English 

5542. Inter illos etiam sunt illi qui in falsa doctrina solum ex sensu literae Verbi, illi nihil curant ipsa vera, utcunque in Verbo exstant, et utcunque illis in altera vita praedicantur, modo se confirmaverint in illis; qui autem eorum in bono vixerunt, illi ex bono usque appetunt vera, genuina, nam bonum appetit vera sicut cibus aquam, desiderat conjunctionem, quoniam unum amat alterum: visi sunt ad ingentem numerum, qui tales fuerant, ex Lutheranis et aliis, illi quia nihil veri genuini recipere vellent, e coelo sunt dejecti, et transmissi in terram versus orientem ad septentrionem ibi, et qui eorum male vixerunt, illi ibi in inferna. [5542] 1/2. Quod dracones sint contra coelum, [est] quia sunt contra doctrinam coelestem, doctrina enim coelestis non apparet in sensu literae nisi solum illustratis, quare etiam sunt contra coelum, et si illuc veniunt statim exstinguunt eorum sapientiam, sed usque cum inspiciuntur dracones qui illuc enituntur, ex obscuritate intima quae suboritur, et ex angore inde se rejiciunt: draconis corpus et caput constituunt illi qui se confirmaverunt prae aliis, et secundum confirmationis quale et quantum ibi sunt. Praesentia eorum inducit torporem usque ad exstinctionem affectionis veri, illis qui in intelligentia ex doctrina sunt, ab experientia, fuerunt infra tales, et fuerunt supra, et quantum praesentes erant, tantum torpebat affectio; et si non remoti fuissent, occupavisset torpor, taedium, usque ad nauseam. Ipsi quando quis ex doctrina cum illis loquitur, non intelligunt, ac resistunt, et tandem persequuntur, quidam ex aversatione, quidam ex odio, et sic porro, illi apparent sibi in luce esse quando extra aliquam doctrinam, sic quoque in vita sua et in libero sentiendi prorsus sicut volunt pro et contra, varie et vage.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church