Spiritual Experiences (Buss) n. 5543

Previous Number Next Number See English 

5543. DE ULTIMO JUDICIO ET NOVA HIEROSOLYMA Vidi quod ingens multitudo e coelis demissa sit versus orientem, et ibi antrorsus locum sortita, qui mali circumcirca in deserta et in inferna conjecti, qui boni ibi nacti mansiones ad habitandum. Postea audivi ingentem multitudinem, quae demissa est e coelo ad omnes reliquas plagas circum circa, ad occidentalem, meridionalem et septentrionalem, cum quibus similiter factum, et qui boni sortiti ibi mansiones, et habitationes; hoc perstabat per plures horas, per totam noctem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church