5545. Obs. quod in praemissis ad doctrinam dicatur, quod intellectualia plura ibi sint, ex causa quia angeli in intellectuali sunt cum in sapientia et intelligentia, et quod intellectus apud hominem sit qui illustratur a Domino cum legit Verbum, nihil venit immediate, et intellectus est ad recipiendum vera quae fidei, et voluntas ad recipiendum bona quae amoris; et quod absque tali intellectuali nusquam fieri possit decisio, quid verum,* quoniam quisque ex sensu literae Verbi concludere potest, quod verum sit quod sibi proponit, sicut pro exemplo, quod Jehovae sit furor et quod ardescat usque ad infernum apud Davidem,** et quod laetetur facere malum sicut laetatus est ad faciendum bonum, Deut. XXVIII: 63, ita in perpluribus aliis, haec causa quod intellectualia etiam ibi sint. * Sidebar: NB. ** forte erronee pro Mosen; cf. Deut. XXXII: 22, De Verbo XII, ubi similiter