Spiritual Experiences (Buss) n. 5546

Previous Number Next Number See English 

5546. De coelo e coelo Qui in coelis sunt vivunt ibi sicut in terris, qui vixerunt separati seu distincti in gentes, familias et domos, ut antiquissimi in nostra Tellure, illi quoque similiter ibi vivunt; qui vivunt sub imperiis et in urbibus, similiter ibi vivunt, sed usque distincti etiam in urbibus secundum gentes, familias et domos,* ita secundum affinitates in suo ordine, sed secundum affinitates veri ex bono, quae sunt affinitates spirituales, qui in affinitate ibi sunt, se cognoscunt ad primum visum, prorsus sicut consanguinei et affines in terra, sunt illis sicut noti tametsi nusquam se prius viderunt. * Sidebar: NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church