5552. Homo seu humanum genus est ultimum, in quod coelum desinit, ex causa quia homo in se habet coelum, et correspondet ei, sensuale ejus quod exstat mundo, est ipsum ultimum, et ideo quoque est fundamentum, super quo coeli sicut domus super suo fundamento quiescunt, nam nexus est omnium a primis ad ultima; et sensuale hominis est respective fixum; quale fixum est sciri unice potest per id, quod omnia quae in tellure sunt etiam in coelis sint, sed ibi non fixa, verum usque apparentia ut fixa, recenseantur plura, ut domus, agri, horti, currus, animalia; inde patet, quod cum homo vivit in mundo, acquirat sibi planum fixum, et quod illud ideo non possit mutari, unde est, quod homo in aeternum maneat qualis in mundo factus est, hoc planum secum habet, sed prorsus quiescit, sed usque interiora ejus desinunt in illud; et nisi id correspondentiam habeat cum internis apud illum, non potest bene ibi esse, etiam tantum ei bene est quantum correspondet; sed interiora habebit bona; si mala interiora sunt, tunc in infernum venit.