5554. Loquela angelorum coelestium Ut intelligerem eorum loquelam, datum est per exemplum, percepi quandam amare maritum suum, sed retinebatur ab aliis per loquelas, quandoque persuasivas et modos alios vinciendi affectiones, quod fit detinendo, insinuando alias, et impediendo communicationem, substituendo alias qui fortius in exteriori influerent; illa, iis remotis aperte multa potentia amabat maritum suum, osculando, et amplectendo, tunc dixi quod hoc ita se habeat sicut tendo seu elater, qui retentus usque nititur resilire, hoc vocatur conatus, elater cordium est in conatu, nec scit quicquam de actu, priusquam auferuntur retinacula, in homine id vocatur voluntas, nam voluntas est conatus vivus, nam omnia in vivo aliter nominantur et sub alia specie, cum tamen eodem modo vita influat in organicis vel substantialibus, quod quicquid homo vult sit in conatu ejus, et cum removentur obstantia fit actus, hoc quod in voluntate humana est ejus amor, nam ipsa voluntas est suus amor, inde quantum amor alicujus detinetur, quod fit per varias causas, quae vocantur impossibilia, et quoque per alios amores extus et intermedios, tantum non agit: ita se habet in omnibus et singulis naturae, in universo quoad atmosphaeras, in Regno vegetabili quoad omnia et singula, in regno animali quoad omnia et singula, in homine quoad omnia et singula, inde aequilibrium, causae efficientes ex finibus, et effectus ex causis, talis in supremo sensu est amor Domini salvandi genus humanum, illis dandi sapientiam et felicitatem, obstantia sunt apud hominem et ejus amores.