5556. Angelis quod sit forma humana Omne vitae hominis a Domino conspirat ad formam humanam, minimum ejus et maximum, omne boni et veri quod est intellectus ex voluntate ejus quae a Domino conatur in formam humanam, ex causa quia Dominus est homo, et coelum in complexu est homo, inde humana forma homini, et inde spiritui, et inde angelo, cum homo deponit corpus est ei forma humana, et cum spiritus quoad exteriora quae sunt in forma humana sopitur, est sub forma humana adhuc perfectiori: anima est homo, si dicas animam esse ipsam vitam quae influit a Divino, est illa in forma humana, nam quicquid a Divino, ita a Domino est humanum in forma; amor seu bonum amoris est ipsum esse formae, et verum inde cum fit bonum est ipsum existere inde. Quod eruditi plures dubitent de resurrectione et opinionem habeant de resurrectione corporis, est quia cogitarunt ex hypothesibus de anima, de qua modo pneumatis ideam habuerint, et quidam aliter sicut aeris, ignis, flammae; inde eruditio illa occoecavit eos et perceptionem interiorem de vita hominis post mortem confudit et annihilavit; aliter simplices, nisi similiter cogitant de anima: quare in Christianismo cum cogitatur de anima post mortem, non possunt habere ideam humanae formae; cum tamen illa maneat apud omnes qui non interiorem perceptionem de vita post mortem per talia annihilarunt: sicut qui extra eruditum orbem, omnes Mahumedani et gentiles sapientes. Quod inde talis idea in Christiano orbe inter eruditos ostensum est, per quod lustratae sint ideae eorum, et compertum quod tales, et ibi non modo dubitativum inerat, sed etiam inde negativum, in obscuro illo talia erant, quae omnem lucem coelestem suffocarunt de vita post mortem. Exploratae etiam ideae simplicium, et prorsus compertae conformes cum spiritu de se; secundum ideas fides est cuivis. Qui eorum ex impossibili quod universum coelum cum sideribus, sole et tellure periturum, et quod corpus hominis a vermibus, muribus, piscibus, divisum ac dissipatum in omnem plagam [resurrecturum] cogitarunt de vita post mortem, negaverunt resurrectionem, et qod semel negatur per varia dein confirmatur; quia talis est homo in Christiano orbe, permissum est ei credere quod corpus ultimo quodam judicio resurrecturum esset, alioquin omnes, qui ex intellectuali suo cogitarunt, doctrinam de resurrectione rejecissent; qua rejecta perit omne Ecclesiae et coeli apud hominem.