5557. De loquela spirituum et angelorum Loquela angelorum coelestium et spiritualium valde differt; etiam loquela angelorum et spirituum, quae differentia patere potest ex ipsa natura loquelae illorum, quod exprimant ex ideis sono naturali, qui sonus est sicut eorum amor, ita cum ex ideis suas, ex se tote loquuntur, procedit ex illis totis, sicut non modo ex cogitatione sed etiam ex toto corpore, nam totus spiritus est suus amor, inde loquela eorum.