5566. Omnes angeli tam coelestes quam spirituales perficiuntur quoad sapientiam in aeternum, sed usque non possunt perfici ad aliquem gradum, ut sit aliqua ratio inter eorum sapientiam ac Divinam Domini, quia Divina Domini est infinita; et ratio inter finitum et infinitum non datur. [5566] . Quod singula cogitationis ideae fluant ex affectionibus quae amoris, sicut lux a flamma, sic ut dici possit quod intellectus sit lucis [quae] producatur ex affectione voluntatis ut flamma in singulis, hoc in coelo perceptum quod ita, et quod originem ducat ex Domino ut sole qui est amor et ex luce inde quae est Divinum Verum, et ex eo quod Dominus in singulis suis insit, etiam in hoc, quod est commune respective.