5567. De nefanda Babylonica turba Illi ex turba Babylonica qui sanctum in externis praetulerunt, et persuaserunt vulgo per id quod sancti essent prae reliquis, et tamen intus in se crediderunt se possidere coelum, et sic jus habere in animas hominum, et quoque id persuaserunt vulgo, et per id captarunt eorum animos, ac deprivaverunt eos suis possessionibus, illi eorum qui nihil crediderunt, et talia ex dolo fecerunt, illi in altera vita nefandas artes excogitant, et similia alio modo patrant, sunt a tergo in plaga occidentali super quodam monte non alto, et aliud genus eorum super monte propius ad septentrionem.