5577. Pauci ex Anglis sunt genii, quia ab aliorum auctoritate absque propria cogitatione tunc dependent, et quia ex ratiociniis aliorum et rationibus secundum captum et inde receptionem, inde quoque faciles sunt, modo credant quod vir doctus et sincerus sit,* et ex sua natione, cogitatio eorum apparet lucida et interior, at ex Hollandis** multi fiunt genii, quia cogitant contra alios ex suo, et non id vulgant, cogitatio eorum in spirituali mundo apparet obscurior et inferior. Multi etiam ex Anglis in altera vita receperunt doctrinam coelestem, et inde in Novam Hierosolymam venerunt, quia tales sunt ut recipiant vera fidei, quum vident illa, et vident in luce quadam interiore, et sic manent in illa: hoc cito faciunt Angli, sed Hollandi lente, nam qui cupiunt coelum, lente vident et capiunt media, et cum capiunt quod vita secundum praecepta illius doctrinae ducat ad coelum, tandem illa agnoscunt; ambulant secundum formam coeli, et quid tunc sciunt ulterius, etiam secundum repraesentativa interiora agunt; cogitationes sunt secundum formam coeli, et quod nescit homo, rationalia quae vere analytica veri ex bono. * Sidebar: Angli, ** Sidebar: Hollandi