Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 303

Previous Number Next Number See English 

303. Quod Humanum Domini fuerit Divinum Verum, cum in mundo. Quod Dominus Humanum suum fecerit Divinum Verum, ex Divino Bono quod in Ipso, cum fuit in mundo (n. 2803, 3194, 3195, 3210, 6716, 6864, 7014, 7499, 8127, 8724, 9199). Quod Dominus tunc disposuerit apud Se omnia in formam caelestem, quae est secundum Divinum Verum (n. 1928, 3633). Consequenter quod caelum tunc fuerit in Domina, ac Dominus ut caelum (n. 911, 1900, 1982(? 1928), 3624-3631, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523-4525, 6013, 6057, 6690, 9279, 9632, 9931, 10303). Quod Dominus locutus sit ex ipso Divino Vero (n. 8127). Quod ideo Dominus in Verbo locutus sit per correspondentias (n. 3131, 3472-3485, 8615, 10687). Quod inde Dominus sit Verbum, et dicatur Verbum, quod est Divinum Verum (n. 2533, 2818(? 2813), 2859, 2894, 3393, 3712). Quod in Verbo "Filius hominis" significet Divinum Verum, ac "Pater" Divinum Bonum (n. 2803, 3704, 7499, 8724, 9194). Quia Dominus fuit Divinum Verum, quod fuerit Divina Sapientia (n. 2500, 2527(? 2572)). Quod perceptio et cogitatio Domino soli fuerit ex Se Ipso, et supra omnem perceptionem et cogitationem angelicam (n. 1904, 1914, 1915(? 1919)). Quod Verum Divinum potuerit tentari, non autem Divinum Bonum (n. 2814).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church