Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 307

Previous Number Next Number See English 

307. De Domino in Caelo. Quod Dominus appareat in caelo ut Sol et ut Luna; ut Sol illis qui in regno caelesti, ac ut Luna illis qui in regno spirituali (n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643(? 3641), 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809). Quod lux, quae procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia angelis (n. 1053, 1521-1533, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3225, 3399(? 3339), 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4415, 5400, 9399, 9407, 9548, 9571, 9684). Et quod calor, qui procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Bonum ex quo amor angelis (n. 3338, 3636, 3643, 5215). Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (n. 7270, 8760). Quod Divinum Verum non {1}sit in Domino, sed quod procedat ex Domino; sicut lux non est in sole, sed ex sole (n. 3969). Quod in Domino sit Esse, et a Domino Existere (n. 3938). Quod Dominus sit centrum commune, ad quod omnes angeli in e vertunt (n. 3633, 9828, 10130, 10189). Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (n. 10189): quia non est praesentia angelorum apud Dominum, sed Domini apud angelos (n. 9415). Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (n. 904, 4198, 4206, 4211, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811(? 10810)). Quod Dominus praesens sit apud omnes in caelo, et quoque in inferno (n. 2766(? 2776, 3642, 3644)). Quod Dominus ex Divino Amore velit adducere omnes homines ad Se in caelum (n. 6645). Quod Dominus sit in continuo conatu conjunctionis cum homine, sed quod influxus et conjunctio impediatur per proprios hominis amores (n. 2041, 2053, 2411, 5696). Quod Divinum Humanum Domini influat in caelum et faciat caelum, quodque nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (n. 3038, 4211, 4724, 5633(? 5663)). Et quod Divinum illud influat e caelo et per caelum apud homines (n. 1925). Quod Dominus sit omne caeli, et quod sit vita caeli (n. 7211, 9128). Quod Dominus in suo habitet apud angelos (n. 9338, 10125, 10151, 10157). Inde, quod qui in caelo sunt in Domino sint (n. 3637, 3638). Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod homo quoad omnia et singula caelo, et quod inde caelum in communi sit sicut unus Homo, qui ideo Maximus Homo vocatur (n. 2948(? 2988), 2996, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625). Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (n. 1894). Quod quantum recipiunt, tantum imagines Domini sint (n. 8547). Quod angeli sint formae amoris et charitatis in humana forma, et quod hoc a Domino (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177). -1 sit pro "fit"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church