Heavenly Doctrine (Tafel) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) Quod caelum sit distinctum in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale: amor in regno caelesti est amor in Dominum, et vocatur amor caelestis, et amor in regno spirituali est amor erga proximum seu charitas, et vocatur amor spiritualis (n. 3325, 3653, 7257, 9002, 9833(? 9835), 9961). (Quod caelum distinctum sit in duo illa regna, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28. Et quod Divinum Domini in caelis sit amor in Ipsum, et charitas erga proximum, n. 13-19 ibi.) Quod non sciatur quid bonum et quid verum, nisi sciatur quid amor in Dominum, et amor erga proximum, quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est boni (n. 7255, 7366). Quod scire vera, velle vera, et affici veris propter vera, hoc est, quia vera sunt, sit charitas (n. 3876, 3877). Quod charitas consistat in affectione interna faciendi verum, et non in externa absque illa (n. 2430(? 2429), 2442, 3776, 4899, 4956, 8033). Ita quod charitas consistat in usibus praestandis propter usus (n. 7038, 8253). Quod charitas sit vita spiritualis hominis (n. 7081) Quod totum Verbum sit doctrina amoris et charitatis (n. 6632, 7262). Quod nesciatur hodie quid charitas (n. 2417, 3398, 4776, 6632). Quod usque homo ex lumine rationis suae scire possit quod amor et charitas faciant hominem (n. 3957, 6273). Tum quod bonum et verum concordent, ac unum sit alterius, ita amor et fides (n. 7627). Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; inde quod omne id proximus sit, est, in quo Ipse, ita bonum et verum (n. 2425, 3419, 6706, 6819, 6823, 8124). Quod discrimen proximi sit secundum quale boni, ita secundum praesentiam Domini (n. 6707-6710). Quod omnis homo, et omnis societas, tum patria et ecclesia, ac universali sensu regnum Domini, sunt proximus, et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum sit amare proximum; ita proximus est bonum illorum, cui consulendum est (n. 6818-6824, 8122). Quod etiam bonum civile, quod est justum, et bonum morale, quod est bonum vitae in societate, et vocatur sincerum, sit proximus (n. 2915, 4730, 8120-8122). Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita bonum et verum (n. 5025(? 5028), 10336). Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum quam bonum (n. 3820). Et quod benefaciant aeque malis quam bonis, cum tamen benefacere malis est malefacere bonis, quod non est amare proximum (n. 3820, 6703, 8120). Judex qui punit malos ut emendentur, et ne contaminentur ab illis boni, is proximum amat (n. 3820, 8120, 8121). Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere, et in omni functione (n. 8120, 8121, 8122). Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (n. 8124). Quod facere bonum et verum sit amare proximum (n. 10310, 10336). Quod illi qui hoc faciunt, ament Dominum, qui in supremo sensu est Proximus (n. 9212(? 9210). Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini, et quod vivere secundum Divina vera sit amare Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648(? 10645)). Quod genuina charitas non sit meritoria (n. 2340(? 2027), 2373(? 2343), 2400, 3887, 6388-6393). Quia est ex affectione interna, ita ex jucundo vitae faciendi bonum (n. 2373, 2400, 3887, 6388 (ad) 6393). Qui fidem separant a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et bona opera, quae in externa forma fecerunt, meritoria (n. 2373). Quod qui in malis ex amore sui aut mundi sunt, non sciant quid sit facere bonum absque remuneratione, ita quid sit charitas non meritoria (n. 8037). Quod doctrina Antiquae Ecclesiae fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (n. 2385, 2487(? 2417), 3419, 3420, 4844, 6628). Quod illis inde intelligentia et sapientia (n. 2417, 6629, 7259-7262). Quod intelligentia et sapientia crescant in immensum in altera vita apud illas qui vitam charitatis in mundo vixerunt (n. 1941, 5859). Quod Dominus cum Divina Vera influat in charitatem, quia in ipsam vitam hominis (a. 2363(? 2063)). Quod homo sit sicut hortus, apud quem charitas et fides conjunctae sunt; sed sicut desertum, apud quem non conjunctae (n. 7626). Quod homo tantum recedat a sapientia, quantum a charitate; et quod in ignorantia de veris Divinis sint qui non in charitate, utcunque se credunt sapere (n. 2416(? 2427), 2435). Quod vita angelica consistat in bonis charitatis, quae sunt usus, praestandis (n. 494). Quod angeli spirituales, qui sunt qui in bono charitatis, sint formae charitatis (n. 553, 3804, 4735). Quod omnia vera spiritualia spectent charitatem ut suum principium et finem (n. 4353). Quod doctrinalia ecclesiae nihil faciant, nisi spectent charitatem ut finem (n. 2049, 2116). Quod praesentia Domini apud homines et angelos se habeat secundum statum amoris et charitatis eorum (n. 649(? 549), 904). Quod charitas sit imago Dei (n. 1013). Quod intus in charitate sit amor in Dominum, ita Dominus, tametsi homo id nescit (n. 2227, 5066, 5067). Quod qui charitatis vitam vivunt, accepti cives sint tam in mundo quam in caelo (n. 1121). Quod non violandum sit bonum charitatis (n. 2359). Quod qui non in charitate sunt, non possint agnoscere et colere Dominum, nisi ex hypocrisi (n. 2132, 4424, 9833). Quod formae odii et charitatis non possint simul esse (n. 1860).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church